monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 99, 3
Sed tamen si distel ille coquitur, et coctus comeditur, tunc sanis hominibus nec multum obest nec prodest, quia nec sanguini pinguedinem confert, sed tamen esuriem aufert. Infirmos autem tam coctusquam crudus laedit, quia languores in eis excitat. Sed vehedistel frigiditatem in se habet et valde utilis est. Si quis autem stechen in corde seu alio loco vel aliquo membrorum suorum dolet, vehedistel accipiat, et modicum minus de orechten salben, et in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur sic bibat et melius habebit.